# Epitome astronomiae Copernicanae 662

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE FIGVRA ORBITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/662
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/662

Quae est proportio DE, latitudinis lunulae ab Ellipsi de circulo resectae, ad Eccentricitatem BA? Eccentricitas BA. est medio loco proportionalis nter DE & ET. Eodem modo etiam omnis perpendicularis, vt AC. est medium proportionale inter GH. & HZ. residuum subtensae. Nam Rectangulum sub GH. & HZ. aequale est Gnomoni HIK. Sed hic Gnomon est aequalis quadrato AC. Ergò & rectangulum GHZ. est eidem AC. quadrato aequale. Sunt ergò continuè proportionales GH. AC. HZ. De longitudine huius Orbitae Ellipticae eiusque partium quid tenebo? Sectis figuris circuli & ellipsis, per infinitas GF.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
