# Epitome astronomiae Copernicanae 663

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE FIGVRA ORBITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/663
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/663

DB. ordinatim applicatas, primae portiones in P. desinentes, (vt GP. ad PHjerunt vt GF. ad FH. vltimae in D. E. desinentes vt GD. ad HE.)erunt inter se aequales; ita proportio DB. ad BE. incepta à P. paulatim obliteratur, inque D. E. in meram aequalitatis proportionem vanescit. Integri verò arcus à P. incepti proportionem inter se habent compositam ex omnium minimarum particularum proportionibus omnibus, eoque nunquam penitus exuunt totam proportionem DB. ad BE. Nam quadrantes DP. ad PE. & sic etiam tota circularis linea ad totam Ellipticam est vt DB. ad medium arithmeticum inter DB. BE. quod est paulo longius, quam medium proportionale. Quia etiam plani Elliptici vsus erit; quaero, in quâ proportione sit planum Ellipsis ad planum circuli: adeoque planum segmenti cuiusque de semicirculo, ad planum segmenti de semiellipsi ab eâdem ordinatim applicatâ facti? Demonstrat Apollonius in conicis, vbique obtinere proportionem diametri longioris ad breuiorem. Vt si sint ordinatim applicatae DB. GF. vt est DB. ad BE. sic est area semicirculi PDR. ad aream semiellipseos PER. & sicut GF. ad FH. hoc est, DB. ad BE. sic esse & segmentum semicirculi GPF. ad segmentum semiellipsis HPF. sic etiam majus semicirculi segmentum GRF. ad majus semiellipsis segmentum HRF. Secetur B bbb Secetur iam semicirculus per rectam GA semiellipsis ve rò per rectam HA erunt triangula HAF. GAF. eiusdem altitudinis FA quare vt Basis GF. ad FH. basin: sic area GAF. adaream FAH Atqui vt GF. ad FH. sic etiam area GPF. ad aream FPH. Quare vt GF. ad FH. vel vt DB.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
