# Epitome astronomiae Copernicanae 664

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE FIGVRA ORBITAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/664
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/664

ad BE. sic etiam composita area PGA. ad compositam PHA. Velim denique scire etiam proportionem linearum ex centro figurae in circumferentiam Ellipticam ad semidiametrum circuli? Breuissima quidem, vt BE. minor est semidiametro BD. latitudine tota lunutae DE. At reliquae omnes, vt BH. minus à BG. semidiametro absunt, quàm est quouis loco latitudo lunulae, vt GH. Trianguli enim GHB. duo latera GH. BH. iuncta oportet superare tertium GB. Maior est igitur proportio defectus in E ad defectum in H. quam DE. ad GH; hac verò est sinuum DB ad GF. Maior igitur est proportio defectus in E. ad defectum in H. quam sinuum DB. ad GF. Vicissim quadratorum GF. & HF. proportio est. Additis vero BF. quadratis dupla ipsarum GF. ad FH. ad quadrata GF. & HF. summa quadratorum constituunt proportionem minorem: quare & eorum latera GB BH minorem constituent proportionem quàm GF. FH. Quo maior igitur BF. hoc magis minuitur proportio GB. ad BH. vt non aequet GF. ad FH. Et vicissim, quo magis crescit PF. hoc magis etiam crescit proportio GB. BH. appropinquans proportioni GF. FH. Sed PF. crescit à P. tardè propè DB velociter. Ergo si GH. vbique maneret eiusdem quantitatis: tarde variaret defectum HB circa P. velociter circa D. At non manet GH. sed crescit circa P velociter, circa D. tardè, scilicet cum ipsis sinibus GF. DB. Rursum igitur defectus HB. crescit circa P. velociter, circa E. tardè Minor igitur est proportio defectus EB. ad defectum HB. quam sagittae PB. ad PF. sagittam Atqui etiam arcus DP. ad PG proportio maior quidem est, quàm sinus DB. ad sinum GF. minor vero, quàm sagittae BP ad sagitiam FP. Ergo proportio defectus linearum BH. appropinquat proportioni graduum PG. Vergit tamen versus D. quidem ad proportionem sinuum DB. ad GF. at versus P. ad proportionem sagittarum BP. ad FP. IV. DE MENSVRA TEMPORIS, SEV MO

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
