Latin
RAE PLANETAE IN QVOLIBET ARCV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 666
Unproofread scanNot analysed yet
Iam punctis A. V. focis existentibus, scribatur Ellipsis, tangens circulum in P. R. quae sit PERI. repraesentans orbitam planetae: &sit diameter breuior E. I. circuli verò DT. erestae ad PR. ad angulos rectos. Diuidatur iam semicirculus PDR. in partes aequales minutas, &sint P. O. N. D. R. T. signa inter diuisiones, ex quibus ducantur ipsi lineae apsidum PR. perpendiculares, vt OM. NK. secantes Ellipsin in C. K. punctis. Connexis igitur punctis C. K. E. I. sectionum cum A. Sole, dico moram Planetae in arcu PC. mensurari ab areâ PCA. sic mora in arcu PCK. mensuram esse penes aream PCKA. &morae in PE. mensuram penes aream PEA denique morae in PER. semisse Orbitae ab Apside P. ad apsidem R. mensuram esse aream PERP. quae itidem semissis est areae totius Ellipsis PERIP. Ostende quanam in proportione per hanc sectionem orbita planeta partes mediae fiant maiores partibus circa apsidas? In proportione semidiametri longioris ad breuiorem. Sint enim in circulo partes aequales PO. &ND. illa apud Apsidem P. haec apud longitudinem mediam D.