Latin
CVLARIS ET PLANI ELLIPTICI IN
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 671
Unproofread scanNot analysed yet
CVLARIS ET PLANI ELLIPTICI IN mensurandis moris arcuum. Durum &insolens quinetiam intricatum esse videtur negocium, vt calculator in computatione temporis redigatur ad planitiem figurae Elliptica? YMò vsurpatione plani circularis loco Elliptici, fit oImnium opinione facilius; adeò vt vetus calculus huic nouo in facilitate nequaquam comparandus sit. Demonstra planorum aequipollentiam, causa mensurandi temporis? Repetatur igitur figura pag. 662. exhibita, qua generationem planElliptici demonstrauimus. Et quia hactenus hoc est demonstratum, quod sicut se habet semissis temporis periodici, quo planeta peragrat semissem orbita PER. ad tempus quod planeta consumit in PH. vel in PE; sic etiam se habeat ad vnguem area PER. ad aream PHA. vel PEA. supra verò hoc etiam est demonstratum, quod area PDR. sit ad PER, vt PGA. ad PHA. &vt PDA. ad PEA. omnium enim erat proportio eadem, quae DB. ad BE. eoque etiam permutatim sicut se habet aren PER. ad PHA. vel PEA. sic etiam se habeat area PDR. ad PGA. vel PDA. sicut igitur se habet semissis temporis periodici arcus PER. ad tempora arcus PH. vel PE.