Latin
CVLARIS ET PLANI ELLIPTICI IN
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 674
Unproofread scanNot analysed yet
Nec enim mera aequabilitas motuum, nec praecisio omnimoda obtinetur, nec operae compendium fit: &causae montuum occultantur, abneganturque. Omnibus verò modis repudiatur Copernicana machinatio, qui duos Epicyclos proportione motuum duplâ circumfert in Concentrico: cum enim Obseruationes testentur, ingredi planetam ad latera, locis mediis inter apsidas; haec Copernicana Hypothesis facit ipsum contraria potius ratione euagari extrorsum. Haec particula Hypothesium Copernici emendanda omnino est; salua tamen eius vniuersali hypothesi, Motus Telluris annui, vnde huic doctrinae nomen est. VI.