# Epitome astronomiae Copernicanae 674-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE REGVLARITATE EXCVRSVVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/674-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/674-2

DE REGVLARITATE EXCVRSVVM AD LATERA. Num etiam latitudinis calculus certus est, si nulli sunt solidi orbes, etsi etiam has praestant peculiaria in corpore planetae filamenta? QOsitis quae libro IV. fol. 603. sunt posita, quaeque sunt R omnino & possibilia & consentanea: necesse est omnino, nasci planum ellipsis perfectum. Sit enim in praesenti schemate TZX. circulus per polos ellipticae, A. vel Sol sit si TZX. est planum, vel si TAX. Hemisphaerium, sit A. locus primùm inferioris in cauo sectionis Ellipticae TX. cum EG. orbita planetae, vt eius poli sint sub ZW. Dirigantur fibrae latitudinis secundum GA. habeantque facultatem deflectendi motum XAT à Sole illatum, angulo GAX; & maneant fibrae toto ambitu parallelae Mala. Manifestum est, planeta in A. sectione inferiore versante. fibras tensas secundum GA. directuras planetam angulo toto, & planetam in plano perfecto venturum vsque in G. ascendendo, vsque in planum per polos ductum. Et quia iam fibra ex G. in i psum solem A. diri gitur, non in transnersum Eclipticae; ideo neque hic amplius excurret planeta, sed erit G.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
