# Epitome astronomiae Copernicanae 674

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, CVLARIS ET PLANI ELLIPTICI IN. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/674
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/674

Nec enim mera aequabilitas motuum, nec praecisio omnimoda obtinetur, nec operae compendium fit: & causae montuum occultantur, abneganturque. Omnibus verò modis repudiatur Copernicana machinatio, qui duos Epicyclos proportione motuum duplâ circumfert in Concentrico: cum enim Obseruationes testentur, ingredi planetam ad latera, locis mediis inter apsidas; haec Copernicana Hypothesis facit ipsum contraria potius ratione euagari extrorsum. Haec particula Hypothesium Copernici emendanda omnino est; salua tamen eius vniuersali hypothesi, Motus Telluris annui, vnde huic doctrinae nomen est. VI.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
