# Epitome astronomiae Copernicanae 675

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE REGVLARITATE EXCVRSVVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/675
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/675

limes; inde paulatim eleuatus supra planum ZXW. diriget fibram in lineam ductam ex A, sectioneper A. solem, donec veniat in A. sectionem iam superiorem conuexae superficiei. Quemadmodum igitur in A. maximus est angulus inclinationis fibra ad Eclipticam TX. qui decrescit celeriter; at in G. E. nullus est angulus inelinationis fibrae ad Eclipticae longitudinem, diuquec insistit haec inclinationis paruitas: sic etiam si ex circuitu EAG fias integrumplanum, partes eius apud A. inclinatissimae sunt ad Eclipticam TX. citoque decrescit inclinatio. At circa G. E. plani margo deorsum in sphaerae profundum, vel sursum porrigi intellectus, decurrit diu propemodum parallelus Eclipticae plano. Ergò si pro fibrae operatione, vsurpemus opus ipsum, scilicet EAG. vt planum perfectum, calculus erit principiis omninò consentiens. Conclusio primae partis de libro V. Haec igitur hactenus scripta sunto Geometris acri ingenio praeditis, qui nihil in calculum recipere dignantur, quod non sit demonstratione accuratissimam munitum, exque ipsis principiis motuum naturalibus deductum. Cece 2 LIBRI

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
