Latin
LIBRI V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 676
Unproofread scanNot analysed yet
LIBRI V. PARS ALTERA. DE TERMINIS ASTRONOMICIS ET CALCVLO, EX ORBITA ECcentrica orientibus. Quomodo appellatur Orbita cuiusque Planetae? Ppellatur veteri voce Eccentricus subaudis Circulus. Etsi enim orbitae sunt Ellipticae, vt hic PERI. quae habent duo quasi centra AL. quae physicè Focos dicimus; &in eorum altero A. Sol ipse vt centrum mundi, inest: tamen etiam unctum inter focos medium, vt B. à scriptoribus Conicis centrum figurae, peculiari iure dicitur; &praeterea ipsi figurae circulus perfectus PDR. metienti causam circumscribitur, centro B. diuerso à centro mundi A.