# Epitome astronomiae Copernicanae 677

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI V. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/677
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/677

Quod nomen habet in Astronomia diameter Ellipseos longior PR. Dicitur linea Apsidum, quia cum ducatur per centra A. mundi & B. orbitae, sectionibus cum orbitâ monstrat P. summam apsidem, & R. imam. Vnde dicuntur summa & ima Apsis, & quod aliud habent nomen? Vox Apsis est à rotis ducta, sunt enim puncta Eecentrici, illud P. remotissimum ab A. Sole, hoc R. proximum illi. Sed in Geometria, ratio significationis fit euidentior. Vox enim Apsis à tangendo est nuncupata, & verò in P. R. punctis circulus mensor tangit Orbitam Ellipticam. Graecam vocem Apsis Apsides latinae versiones Arabicorum librorum exprimunt per voces Aux, Auges; quasi Arabes Graecum Psi in Xi conuertissent. Affirmauit tamen mihi quidam Arabicae linguae cognitionem iactans, voce Augh significari altitudinem. Libro sexto, puncta ista in planetis primariis Aphelium dicentur & Perihelium, in Luna Apogaeum & Perigaeum. Quae necessitas nos cogit, pro circulari itinere planetae, à veteribus credito; supponere Ellipticum, id est, deficiens à circulo, & in eo longiorem diametrum; inque illa ipsa Solem statuere? Vtrumque horum demonstratum est obseruationibus & demonstratione certissimâ, in Comm. de motibus stellae Martis; vsurpatumque libro IV. fol. 453. 454. in schematibus, & fol. 540. 577. etiamque libro hoc quinto parte primâ. Nisi ergò supponeremus ista, nunquam repraesentaremus Obseruationes. Quibus Ccec 3 Quibus nominibus inter se distinguuntur semisses Eccentrici ab hac linea constituti? Alter semissis, PER. vel PDR. descendens, vel prior semicirculus dicitur, alter RIP. vel RTP. Ascendens, vel posterior. Quid est Eccentricitas: Graeca voce ἐκκεντρότης, est linea connectens centra A. mundi (seu corporis circa quod ordinatur motus) & B. Eccentrici; scilicet AP. pars lineae Apsidum PR. Quod est nomen lineis ex centro corporis, circa quod

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
