Latin
LIBRI V
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 679
Unproofread scanNot analysed yet
Metonymicè sumitur pro illis punctis Orbitae, quae obtinent mediocrem à Sole distantiam, vt E. I. quae scilicet quadrante, seu 90. gradibus ab Apsidibus distant, ante vel retrò. Quandoque etiam sumitur pro puncto ipsius Zodiaci, quod quadrante ab est ante vel retrò, à loco Zodiaci, in quem linea apsidum producta incidit. Vbi notandum &cauendum quod in hunc gradum Zodiaci qui longitudo media dicitur, non ipsa linea AE. eiusdem nominis, producta incidat, sed potius BE. ex centro, vel ei parallela AM. vtpote quae cum PR. apsidum lineâ rectos angulos formant. Quod nomen est differentiae inter longitudinem, seu distantiam mediam, &quamcunque aliam? Differentia haec libratio planetae dicetur, quia tota libratio, vt in motu lancium librae, tarda est ab initio cùm planeta distat à sole longissimè, &in fine cum fit soli proximus; velox in medio: In schemate, quia AP. est longissima distantia, AR. breuissima; transferatur igitur AR in lineam AP. extendaturque ex A. in G vt tota libratio in vnica linea AP veluci quiescente, ob oculos poni possit, quae erit PG dupla eccentricitatis BA. Tarda igitur est haec libratio circa P. &G. quando Cece 4 quando scilicet planeta est vel in P. vel in R. velox circa H. quando planeta sen linea AH. est in AE vel Al translata. Dixisti, circulum circumscribi Orbitae, metiendi causa, dic, quot nominibus ille conducat ad metien dam hanc Orbitam? Quatuor nominibus. 1. Circulus hic denominat &discernit arcus orbitae Ellipticae. Vt PC. areus accipit &nomen &determinationem suam ab arcu PK 2. Circulus prodit mensuras librationum planetae: &sic format longitudines interuallorum planetae &solis. Vt AC. vel AO. determinatur arcu PK.