# Epitome astronomiae Copernicanae 680-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE NOMINATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/680-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/680-2

DE NOMINATIONE. Quomodo circulus denominat & discernit arcus Ellipseos, & quibus mediis, & quare? Vm Elliptica circumferentia seipsâ geometricè Cnequeat in partes aequales diuidi, partesve constitutae, a numero denominari: circulus igitur, Ellipsis loco, diuiditur in partes aequales, ab Apsidibus initio facto: & a diuisionum punctis ducuntur perpendiculares in lineam Apsidum, secantes Ellipsin. Arcus igitur circuli, aphelium inter & vnamquamque perpendicularem, nomen dat arcui Elliptico, inter eosdem terminos intercepti, accommodans illi suum numerum graduum & minutorum. Sit PK. Gr. 50. 0. pr. KL. perpendicularis in PR. secans Ellipsin in C. Ergo & arcus Ellipseos PC. dicitur esse Graduum 50. 0. pr.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
