Latin
DE MORA PLANETAE IN ARCV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 683-2
Unproofread scanNot analysed yet
DE MORA PLANETAE IN ARCV QUOLIBET. Quid sonat vox Anomalia? JTsi propriè Anomalia (inaequalitas) est affectio Emotûs Planetae: astronomi tamen sumunt hanc vocem pro motu ipso, cui inest haec inaequalitas. Cumque ad motum haec tria mensurabilia concurrant, spacium traiiciendum, mora temporis in spacio, &apparens magnitudo spacii: vox Anomalia omnibus tribus est accommodanda. Et causâ quidem temporis, rursum duplex vsus est vocis. Nam primò, Ptolemaeus eâ vtitur pro tempore toto, quod planeta consumit interim, dum restituitur omnis eius inaequalitas ad suum principium; totidem numerans Anomalias, quoties hoc fit.