Latin
DE MORA PLANETAE IN ARCV
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 686
Unproofread scanNot analysed yet
Detur iam arcus PC. per denominatorem suum PK. qui sit Gr. 46. 18. pr. 51 sec. Sinus igitur ipsius PK scilicet KL. altitudo trianguli BKA. multiplicatus in valorem trianguli maximi, reiectis in fine à facto quinque figuris, conficiet valorem trianguli AKB. 3819. secunda, quae sunt Gr. 3. 50 pr. 19. sec. Et verò sector KBP. valet gradus totidem, quot dati sunt in arcu PK. scilicet Gr. 46. 18. pr. 51. sec additis igitur areis, sit PKA. Gr. 50. 9. pr. 10. sec. tanta est Anomalia Media. Hoc pacto addenda est area Trianguli aequatorii, quam diu sector vel arcus est minor semicirculo; qui si auperet semicirculum, subtrahenda est illa. Dic regulam de affectione horum Triangulorum inter se? Bina quaeque triangula, aequaliter remota vertici bus, alterum a summa Apside, alterum ab imâ magnitudine sunt aequali. Vt si arcus PK. &RW. aequales: areae BKA. BWA erunt etiam aequales. Quid est Anomalia Eccentri? Est arcus circuli Eccentrici in consequentia numeratus; nterceptusque inter lineam Apsidum &inter perpendicularem illi, per corpus planetę, siue per punctum quodcunque Orbitae propositum eductam.