# Epitome astronomiae Copernicanae 687

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE MORA PLANETAE IN ARCV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/687
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/687

Vt proposito puncto orbitae C. aut planetâ in illo versante, si per C. ducatur in PAR. perpendicularis KCL. secans circulum in K. PK. arcus, erit Anomalia Eccentri. Quo sensu dicitur Anomalia Eccentri? & hic vocula Motus. Nam etsi in li PK. secundum figuram, nulla apparet arcu ipso inaequalitas vel Anomalia: motus tamen planetae in Orbita PC. verè est Anomalos inaequalis, tribus nominibus, primò ratione suae figurae Ellipticae, quae secundum diuersas sui partes flectitur inaequali curuitate, distatque à centro figurae inaequaliter; deinde ratione celeritatis, quae non est eadem in omnibus orbitae particulis: tertiò ratione apparentiae tanquam ex sole, quia partes Orbitae aequales, subtendunt apud solem angulos inaequales. Cùm igitur arcus PK. ad omnia ista determinanda concurrat, vt prius dictum: quare quo iure vetus Astronomia circulum Aequantem introduxit: inque eo numerauit Anomaliam mediam: non deteriori iure nos orbitae reali PC. circumetibimus circulum Eccentricum, PK. inque eo numeramus Anomaliam Eccentri, vsurpantes aequabile aliquid, ad mensurandum id quod est inaequabile. Et in veteri quidem Astronomiâ, circulus aequans seduxit physicos, vt imaginarentur sibi realem vel circulum vel certè motum: at hic seduci nemo potest, cùm appareat ad oculum, veram planetae orbitam PC. in solis duobus Apsidum punctis P.R. cum hoc tech nico circulo PK. concurrere; toto reliquo tractu sese intra illius complexum versus centrum figurae recipere. Quid est Anomalia coaquata? Est arcus circuli magni in latitudine Zodiaci per continuationem plani orbitae planetariae designati, in consequentia signorum numeratus à loco Apsidis vsque ad locum ipsum planetae vel cuiuscunque puncti orbitae apparentem. Vel quod eodem redit, est angulus, quem arcus quilibet verae orbitae planetariae subtendit, aut dictae duae lineae formant, apud centrum solis; eiusve anguli complementum, ad 4. rectos. Vt si planeta in C. coaequata Anomalia, est angulus PAC. etsi planeta in Q, tunc Anomalia coaequata constat his partibus, PAM MAR.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
