Latin
DE ANGVLO ADSOLEM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 689
Unproofread scanNot analysed yet
DE ANGVLO ADSOLEM. Doce computare Anomaliam coaequatam seu angulum ad Solem? Varii sunt modi, sed compendiosissimus est, c Dddd titur interuallo planetae &solis. Nam illo etiam ad alios vsus indigemus. Sunt autem huius modi casus tres; aut enim est planeta supra Diacentron, aut infra Dihelion, aut inter diacentron &Dihelion. 1. Sit igitur initio planeta supra Diacentron DBT. puta in C. &Anomalia Eccentri PK. Gr. 47. 42. pr. 20 sec &sit per eius complementi KD. sinum LB. 67 277 inuestigata planetae libratio 6233. eaque addita ad BP. sit constitutum AC. interuallum planetae &Solis iustum 106233.