# Epitome astronomiae Copernicanae 689

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE ANGVLO ADSOLEM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/689
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/689

DE ANGVLO ADSOLEM. Doce computare Anomaliam coaequatam seu angulum ad Solem? Varii sunt modi, sed compendiosissimus est, c Dddd titur interuallo planetae & solis. Nam illo etiam ad alios vsus indigemus. Sunt autem huius modi casus tres; aut enim est planeta supra Diacentron, aut infra Dihelion, aut inter diacentron & Dihelion. 1. Sit igitur initio planeta supra Diacentron DBT. puta in C. & Anomalia Eccentri PK. Gr. 47. 42. pr. 20 sec & sit per eius complementi KD. sinum LB. 67 277 inuestigata planetae libratio 6233. eaque addita ad BP. sit constitutum AC. interuallum planetae & Solis iustum 106233.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
