# Epitome astronomiae Copernicanae 69

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/69

Cum autem aßumeretur refractio maxima tangentis go, prodierunt nobis refractiones reliquae justo minores, hic cumaßumeremus maximam 6o, prodierunt justo marores. Veritas igitur est in medio, & propior secundae positione quàm primae. Et sic tandem discimus, pro Refractionibus quas Tycho adscripsit fixis, requiri altitudinem acris paulo humiliorem 16. Stadijs, seu dimidio milliari. Num alijs etiam documentis haec aeris humilitas confirmatur? Pleraque montium juga, quae perpetuis teguntur is aut glacie, potiori anni parte super aeris superfiAer enim est vaciem eminere consentaneum est. por exhalatus; in omni verò exhalatione calor est saltem aliqualis: at ubi nives & glacies, ibi frigus, ut rac s illas liquare non possint. Vbi verò frigus, ibi Cogitur enim la aut non constans exhalatio vel aer. frigore in pruinam & nives, deciditque pondere tractus & audat juga montium. In Olympo monte Asiae, referente Aristotele vita continuari nequit, nisi per Spongias humectas anima trahatur. icaragua In America, Hispanis transe in Peruanam, in summis montium njugis expirarunt subitò bene multi cum ipsis equis. Causam Scriptor confert in qualitatem aeris venenatam & penetrativam: addit verò, tam equos quam insessores obriguisse gelu, mansisse autem statuarum instar, usque ad caeterorum reditum qui evaserant. Recte igitur colligi videtur, inter causas fuisse, defectum aeris. Sic pisces ad hauriendas undas creati, expirant foris extra undas detenti. In eodem Olympo, adeò nullos esse Ventos confirmat Aristoteles, ut ne characteres quidem inscripti pul veribus a multis annis turbati fuerint. At ubi motus deest aeris, rei mobilissimae, eousque verisimile est, aerem ipsum non continuari.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
