Latin
DE ANGVLO ADSOLEM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 691
Unproofread scanNot analysed yet
umeri Graduum &minutorum aEst differentis nomaliae mediae, a Gradibus &minutis anomaliae coequatae: Xęl, secundum Astronomiae formam veterem, est angulus in centro solis, eiusque mensura, arcus circuli magni sub fixis, interceptus inter lineas medi &lineas eccentrici motus planetae. Hic cum sit aufetendus in vno semicirculo, addendus in altero ad mediam, vt fiat coaequata: ex eo compositâ voce προσθαβαίρεσις est dicta: Aequatio verò inde; quia eius additione vel subtractione ex Anomaliâ coaequatâ, quae inaequales sortitur arcus &tempora in portiones equales, fit Anomalia media aequabilis. Quod a pellas nomen vel titulum aequationis? Duo vocabula, vel eorum indices syllabas vel litetas A. Add. S. Subt. Quot sunt partes aequationis, &quae cuiusque mensura? Duae sunt partes, altera physica, altera Optica, dictae: Illa enim est ob inaequalitatem quae verè planetario motui accidit ob causas physicas: haec verò ob inaequalitatem tantummodo apparentem vel quasi apparentem, hoc est, propter maiorem vel minorem remotionem arcus verae orbitae a sole. Vtraque quodammodo in eodem triangulo discernitur, quod hinc aequadicitur. ton Counexis enim terminis eccentricitatis A. B. cum corpore Ddda 2 corpore planetae C. pars aquationis physica quidem mensuram inuenit in area BAC. (vel per aequipollentiam, in area BAK.) optica verò pars aequationis aequalis esset angulo ECA. si is computaretur; quo semper exiguo minor est an gulus BKA. cuius esset facilior computatio. Quis est vsus huius aequationis, etiam titulorum eius? In hac Astronomiae formâ renouatâ, totius aequationis ex vtroque elemento compositae vsus est non necessarius nec valde magnus. Non enim per hanc aequationem, constituuntur Anomaliae; sed contra per comparationem anomaliae coaequatae; (quam priùs comzutamus) cum Anomaliâ mediâ, elicimus aequationem, si quando eâ volumus vti. In tabulis verò ponuntur tres Anomaliae distinctae primò enim Anomalia eccentri ponitur ad sinistram, secundum gradus integros ab i. ad 180. ordine; idque propter