Latin
QUINTVS
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 695
Unproofread scanNot analysed yet
vel circiter; inguli AEB. AIB sunt iterum maiores ipsis AMB. ANB. Est enim omnium ex centro B. in orbitam breuissima BD. caterae quo remotiores, hoc longiores, longior igitur BM. quam BE. sensibiliter: at non sensibiliter longior perpendicularis ex B. in AM. quam quae ex BE. in AE. Maior igitur est proportio MB. ad BA. quam EB. ad perpendicularem uam. Itaque maior etiam angulus BEA. quam BMA. Ergò bisectâ BA. in G. ductáque perpendiculari EGI. erit maxima optica aequatio circa E. I Sed maxima physica fuit circa D.T. maxima igitur composita cadet medio loco inter DE. &TI. Docuisti computare ex propositâ anomaliâ Eccentri, Anomaliam mediam &Anomaliam coaequatam: at crebrior vsus exigit, datâ mediâ, quippe ex dato tempore, inuenire reliquas; doce &hoc: Hic via directa nulla est; sed adhibenda est ei, qui fine tabulis hoc vult computare, regula Positionum: ponendo scilicet Anomaliam Eccentri (in schemate intepenultimo) PK. tantam vel tantam, eique sic sumptae computando suam Anomaliam mediam PKA. Nam si ea tanta prodit, quanta proposita fuit, benè erit posita Anomalia Eccentri PK. At si non tanta prodit; ex eo quòd prodit, emendanda erit positio, laborque repetendus. Posses exemplo docere Methodum commodam, ne inassuetus nimium erret vagis positionibus Resumatur igitur superius exemplum &sit iam data anomaDddd lia media, seu area PKA. Gr. 50. 9. pr. 10. sec. manifestum est, si sciretur area trianguli KBA. residuam aream KBP. habituram eundem numerum graduum cum arcu suo PK. ac proinde ablato valore ipsius KBA. à PKA. relictum iri Anomaliam Eccentri PK. Cùm igitur PKA. maior sit quàm PKB erit arcus PK. sinus minor; quam sinus Gr. 50. 9. pr. 10. sec. minor igitur quàm 76775. Sit hic sinus in prima positione 70000. propter facilitatem multiplicationis.