# Epitome astronomiae Copernicanae 696

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, QUINTVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/696
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/696

Ductus igitur hic in valorem DBA. trianguli, qui fuit in superiori exemplo 11910, sec. abiectis 5. creat BKA. 8337 sec. seu Gr. 2. 18. pr. 57. sec. quae adde ad sinus 70000. arcum Gr 44. 25. fiet area PKA. Gr. 46. 44. pr. haec nimio parua est, deficit enim per Gr. 3. 25. pr. cum debuerit prodire Gr. 50. 9 pr. quanta est data. Maior igitur ponatur sinus in positione secundâ addito defectu Grad. 3. 25. pr. ad arcum prius positum 44. 25. vt fiat PC. circiter Gr. 47. 50. pr. cuius sinus est proxime 74000. quem rursus eligo propter facilitatem calcu li. Hic in 11910. multiplicatus facit BKA. iam per 7. pr. 55. sec. auctius, scilicet Gr. 2. 26. pr. 53 sec. quod adde ad PK. secundò positum, scilicet ad PKB. Gr. 47. 44. pr. 6. sec. creatur PKA Grad. 50. 10. pr. 59. sec. & abundamus supra debitum Gr. 50. 9. pr. 10. sec per I. pr. 49. sec. Itaque intelligimus, hunc excessum paruulum auferendum à secundâ positione ipsius PK fietque Anomalia Eccentri quaesita, seu PK. Gr. 47. 42. pr. 17. sec. Id licet comprobare. Est enim sinus huius arcus 73969. qui de I1910. sec vindicat Gr. 2. 26. pr. 50. secun. pro KBA. itaque hoc addito creatur Gr. 50. 9. pr. 7. sec. quod inensibili abest à debito Gr. 50. 9. pr. 10. sec.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
