# Epitome astronomiae Copernicanae 698

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE DEFLEXIONE PLANETARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/698
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/698

vel eius arcus NL ex A. sole descriptus. Quid appellas Nodes, quid limites? Nodi sunt duo puncta eclipticae, in quibus illa secatur ab Orbitae continuatae plano. Graecè σύνδεσμοι, quod iis itinera diuersa, solis apparens, & planetae, connexa sint; Ascendens alter, in quo planeta deserto Hemisphaerio Australi deflectit in Boream: alter descendens qui planetam in Austrum transponit; vocibus Ascendens & descendens ad nostrum Hemisphaerium accommodatis, vt in quo primi vixerunt inuentores Astronomiae. Vt siplanum orbitae & planum eclipticae concurrant lineâ CAD. sectionem monstrante continuata illa sub eclipticam, monstrabit M.O. Nodos.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
