Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 70
Unproofread scanNot analysed yet
Nubes nullae ultra quadrantem unius milliaris elevatae, pleraeque multo humiliores deprensae sunt à mensoribus in oris maritimis humilimis: Quare nec aer multò altius continuabitur. Nubes enim sunt exhalationes seu nebulae recentes, eoque adhuc calent, &calore subvehuntur longius, quam refrigerata materis Quomodo metimur Nubis alicujus aeltitudinem? Non multo aliter, quam solent alias mensutari distantiae rerum inaccessarum: ex duabus veluti stationi. but intervalli cogniti: ut si duo mensores simul uno momento diversis locis ejusdem nubis declinationem à rertice quadrantibus caperent. Cum autem rarò contingat duos uno tempore sit dispositos, instrumentis instructos, &in eandem nubem intentos esse: mensor unicus vicem duorum supplebit, &duas reluti stationes eodem tempore obibit hoc aruficio. Sole lucente nubem eliget, quae rectâ vel contra solem vel in plagam à sole aversam vergat, notabitque locum, in quem nubis umbra cadat: tunc quadrante capiet declinationem à vertice primo nubis, deinde &solis. Nam si alter mensor staret in loco umbrae, nubei illi &sol, eandem hanc habituri essent inclinationem Caetera per scalam altimetram expediuntur.