# Epitome astronomiae Copernicanae 70

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/70
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/70

Nubes nullae ultra quadrantem unius milliaris elevatae, pleraeque multo humiliores deprensae sunt à mensoribus in oris maritimis humilimis: Quare nec aer multò altius continuabitur. Nubes enim sunt exhalationes seu nebulae recentes, eoque adhuc calent, & calore subvehuntur longius, quam refrigerata materis Quomodo metimur Nubis alicujus aeltitudinem? Non multo aliter, quam solent alias mensutari distantiae rerum inaccessarum: ex duabus veluti stationi. but intervalli cogniti: ut si duo mensores simul uno momento diversis locis ejusdem nubis declinationem à rertice quadrantibus caperent. Cum autem rarò contingat duos uno tempore sit dispositos, instrumentis instructos, & in eandem nubem intentos esse: mensor unicus vicem duorum supplebit, & duas reluti stationes eodem tempore obibit hoc aruficio. Sole lucente nubem eliget, quae rectâ vel contra solem vel in plagam à sole aversam vergat, notabitque locum, in quem nubis umbra cadat: tunc quadrante capiet declinationem à vertice primo nubis, deinde & solis. Nam si alter mensor staret in loco umbrae, nubei illi & sol, eandem hanc habituri essent inclinationem Caetera per scalam altimetram expediuntur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
