Latin
DE DEFLEXIONE PLANETARVM
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 700
Unproofread scanNot analysed yet
Quae censetur planetae longitudo eccentrica: Arcus eclipticae in consequentia numeratus à principio Arietis vsque ad circulum inclinationis planetae, seu locum eccentricum in ecliptica. Dicitur es centrica, non quòd numeretur in eccentrico, sed quia eccentricus causatur illam. Quae dicitur reductio ad Eclipticam? Arcus paruus quo differunt inter se argumentum inclinationis &longitudo eccentrica, hoc est, bini arcus, alter Orbitae, alter eclipticae, a communi nodo incepti, &ad circulum Inclinationis terminati. Vt hic differentia inter MN &ML. Quomodo computatur? Non aliter quàm libro III. fol. 255. Differentia Ascensionis Rectae, &arcus Eclipticae respondentis. Multiplicatur sinus complementi Inclinationis maximae in tangentem argumenti Inclinationis, &absectis à facto, 5. postremis, apparet tangens argumenti reducti. Vel, Inclinationis maximae Antilogarithmus additur Mesologaritlmo argumenti, aceruaturque hoc modo Mesologarithmus arg. reducti. Compendium vtilius, etiam proAscensione, sit hoc. Maxima reductio circa gradum Gr. 45. à Nodo, ducta in sinum arcus cuiusque duplicati, absectis 5. vltimis, constituit reductionem arcui proposito simplo debitam. Quomodo vtendum hac reductione &ad quid?