# Epitome astronomiae Copernicanae 704

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE DEFLEXIONE PLANETARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/704
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/704

in paruo circello, qui sit ipsi TX parallelus in eandem plagam sequetur etiam limes V. in parallelo septentrionali, tanto maiori, quanto propior est ipsi TX. & sic T. in parallelo Australi. Semper enim erunt in eodem circulo magno Inclinationis, puncta ista sex, Poli orbitae Z. W. poli Eclipticae P.Q. & limites Orbitae V.Y. Hactenus igitur de definitionibus Terminorum Orbitae Planetariae, eique circumscripti circuli Eccentrici: quae quia communia sunt omnibus Planetis, libro hoc V. praemittenda fuerunt. Caeterùm vsum horum in Planetis singulis, trademus libro sequenti VI.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
