Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 705
Unproofread scanNot analysed yet
EPITOMES ASTRONOMIAE COPERNI CANAE Liber VI. PHEORICAE DOCTRINAE TER. tius de apparentibus motibus Planetarum, seu ipsa Doctrina Theorica. Quot partibus absoluitur Liber VI. VINQVE: primae quatuor, de singulorum planetarum motibus agunt; quinta speculationem totam ad varios vsus aptat. Prima enim solis, secunda trium superirum, tertia duorum inferiorum, quarta secundarii planetae, scilicet, lunae, motuum leges explicant: quinta situs planetarum apparentes inter se comparat, &situum accidentia persequitur. LIBRI VI. Pars Prima. DE SOLIS THEORIA. Quare fit initium à Theoria Solis? Rimum, quia motus solis apparens, secundum placita Copernici non inest ipsi soli, sed inest terrae, nostro domicilio: aequum igitur est, vt à nobis ipsis Ecce noscendis exordio sumpto, posteà demum ad caeteros planetas noscendos progrediamur. Secundò, quia hic solis motus apparens, est multo simplicior &aequabilior, quàm motus reliquorum planetarum. Nam &latitudinis motu caret, quoad motus solis apparentias solitarias, vt libro II. fol. 159. dictum; &motus longitudinis vnâ solâ constat inaequalitate; cùm in caeteris duae, in Lunâ plures apparentes inter se permisceantur.