# Epitome astronomiae Copernicanae 705

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/705
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/705

EPITOMES ASTRONOMIAE COPERNI CANAE Liber VI. PHEORICAE DOCTRINAE TER. tius de apparentibus motibus Planetarum, seu ipsa Doctrina Theorica. Quot partibus absoluitur Liber VI. VINQVE: primae quatuor, de singulorum planetarum motibus agunt; quinta speculationem totam ad varios vsus aptat. Prima enim solis, secunda trium superirum, tertia duorum inferiorum, quarta secundarii planetae, scilicet, lunae, motuum leges explicant: quinta situs planetarum apparentes inter se comparat, & situum accidentia persequitur. LIBRI VI. Pars Prima. DE SOLIS THEORIA. Quare fit initium à Theoria Solis? Rimum, quia motus solis apparens, secundum placita Copernici non inest ipsi soli, sed inest terrae, nostro domicilio: aequum igitur est, vt à nobis ipsis Ecce noscendis exordio sumpto, posteà demum ad caeteros planetas noscendos progrediamur. Secundò, quia hic solis motus apparens, est multo simplicior & aequabilior, quàm motus reliquorum planetarum. Nam & latitudinis motu caret, quoad motus solis apparentias solitarias, vt libro II. fol. 159. dictum; & motus longitudinis vnâ solâ constat inaequalitate; cùm in caeteris duae, in Lunâ plures apparentes inter se permisceantur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
