Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 709
Unproofread scanNot analysed yet
Si tamen Horologium in promptu esset, inditans Horas, Minuta &secunda, &motum habens aequabilissimum; tunc facilimus modus esset iste: vt de nocte notaremus illam Horam, Minutum, &secundum Indicis in Horologio, quando fixa aliqua (cuius i nota Asc. Recta, Declinatio, &per eam longitudo) tractè in Meridiano est; sequenti verò die rursum atenderemus situm indicis, quando ipsum solis cennum ad eundem meridianum venit; idem tertiò fieret nocte sequenti, cum fixa reuertitur eodem. Nam quae est proportio temporis inter binos appulsus fixae, ad lempus inter primum fixae, &inter solis appulsum: eadem est proportio graduum 360. aequatoris, ad arcum inter binos circulos declinationum, fixae &solis. Ita constitutâ solis Ascensione rectâ, &exploratâ eiusdem leclinatione ex altitudine meridianâ, facilè longitudo solis in ecliptica, distantiaque eius a fixâ secundum hanc longitudinem computatur, per doctrinam primi lis. Quid igitur facit solem videri absoluto curriculo ad principium redire; cum positum sit, solem in centro mundi stare immotum? Idem qui iam modo, motus telluris, &in ea oculotum circa solem, sub eclipticâ. Vide lib. II. fol. 159. Nam si tellus est inter O. solem, &constellationem Capricorni, puta in G. sol è diametro reputabitur quasi sub ipsis fixis, &constellatione cancri in A. Oculus enim, quem ratio popularis sequitur) non animaduertit distanEcec 3 stantiam inter fixas remotissima A. &solem O. propiorem, inque centro versantem, in eâdem rectâ linea G. OA. cum oculo G. constitutos: sed putat O. solem attingere fixas A. Dic exemplum huius phantasiae populare &facile?