# Epitome astronomiae Copernicanae 709

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/709
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/709

Si tamen Horologium in promptu esset, inditans Horas, Minuta & secunda, & motum habens aequabilissimum; tunc facilimus modus esset iste: vt de nocte notaremus illam Horam, Minutum, & secundum Indicis in Horologio, quando fixa aliqua (cuius i nota Asc. Recta, Declinatio, & per eam longitudo) tractè in Meridiano est; sequenti verò die rursum atenderemus situm indicis, quando ipsum solis cennum ad eundem meridianum venit; idem tertiò fieret nocte sequenti, cum fixa reuertitur eodem. Nam quae est proportio temporis inter binos appulsus fixae, ad lempus inter primum fixae, & inter solis appulsum: eadem est proportio graduum 360. aequatoris, ad arcum inter binos circulos declinationum, fixae & solis. Ita constitutâ solis Ascensione rectâ, & exploratâ eiusdem leclinatione ex altitudine meridianâ, facilè longitudo solis in ecliptica, distantiaque eius a fixâ secundum hanc longitudinem computatur, per doctrinam primi lis. Quid igitur facit solem videri absoluto curriculo ad principium redire; cum positum sit, solem in centro mundi stare immotum? Idem qui iam modo, motus telluris, & in ea oculotum circa solem, sub eclipticâ. Vide lib. II. fol. 159. Nam si tellus est inter O. solem, & constellationem Capricorni, puta in G. sol è diametro reputabitur quasi sub ipsis fixis, & constellatione cancri in A. Oculus enim, quem ratio popularis sequitur) non animaduertit distanEcec 3 stantiam inter fixas remotissima A. & solem O. propiorem, inque centro versantem, in eâdem rectâ linea G. OA. cum oculo G. constitutos: sed putat O. solem attingere fixas A. Dic exemplum huius phantasiae populare & facile?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
