# Epitome astronomiae Copernicanae 713

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/713
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/713

explicatas, cursum telluris eccentricum à sole, in ipsâ suâ orbitâ aequalem statuere; cum tamen inaequaliter partes orbitae distent, à sole, fonte motus. At nunc bisectâ Brahei eccentricitate solis, vel telluris OQ. secundum Copernicum: Tellus ad vnguem iisdem mouetur legibus à sole, quibus ab eodem mouentur & caeteri primarii; & sic omnia omnibus consentiunt. Vide Comment. Martis, parte III. 4. Quia postulant etiam Eclipses Lunae, vt vmbra telluris varietur minus, quam apud veteres; de quo infra parte 4. At cur motum annuum potius telluri tribuis: cùm veteres ipsi soli hunc motum transscribentes, idem effecerint circa apparentias Solis? Quia Copernicus in motibus solis apparentibus saluandis, non tantum ad solem respicit, sed etiam ad planetas reliquos; quibus idem motus telluris vtilis sit, ad demonstrandas eorum secundas inaequalitates. Nisi ergò tellurem diceremus moueri loco solis: oporteret singulos planetas, praeter suos proprios motus, etiam hunc ipsum solis motum, vel similem, reuera moueri, vt fit in Astronomia veteri: quam orbium superfluitatem Copernicus nititur resecare 2. Quia repugnat causis motuum physicis, lib. IV. explicatis, vt sol moueatursprae sertim motu reuera inaequali) pro ratione distantiae suae à terrâ. Nam cur alligaretur celeritas motus solaris, ad distantiam solis à terrâ; cum tamen tellus soli non possit esse causa motus. At si telluri tribuamus hunc morum annuum, vt eo motu feratur circa solem: tunc idem contingit telturi, quod planetis caeteris primariis, vt sol omnium illorum, & sic etiam telluris motor existat; singulos, & Ecce 5 sic etiam tellurem, incitet, celeriùs vel tardiùs, pro ratione distantiae illorum à centro sui corporis, quae est quouis loco. In quam plagam mouetur centrum telluris circa Solem? In eandem plagam, in quam & caeteri planetae; inter quos tellus medio loco suam designat orbitam; in nedio cursus constituta, inquit Aristarchus apud Archimedem: in eandem plagam sub vnâ parte Zodiaci, in quam plagam sol videtur moueri, sub parte Zodiaci opposita: denique in eandem plagam mouetur telluris centrum, in quam etiam voluitur motu diurno, superficies telluris, parte à sole auersâ; se. in plagam quae respectu motus diurni, orientis plaga dicitur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
