# Epitome astronomiae Copernicanae 715

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/715
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/715

Quomodo hîc ducuntur Lineae motuum: Si de vero telluris motu agimus, ducuntur lineae, vt in caeteris primariis, ex centro solis centrum terrae, in fixas: sin de apparente motu solis, quod vsus loquendi etiam apud Copernicum obtinuit, ducuntur è contrario ex terrâ per centrum solis prorsum, vsque ad fixas, scilicet in puncta fixarum, locis terrę sub fixis opposita. Hic in sch. OPI. est lineaveri motus telluris in P. constitura POM. linea respondentis veri motus solis. Et quia C. est 1 eccentrici terrae, O.Q duo foci ellipseos FG.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
