Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 719-2
Unproofread scanNot analysed yet
Eccentri, vel coaequata ferè. Ergò secundùm doctrinam libri quinti, definienda est Anomalia terrae media per Aream GOP; An Eccentri, per arcum Orbitae GP. An. coaequata, per angulum GOP. ad O. solem, comprehensum inter lineas OG. OP. ex solis centro O. per Aphelium terrae, O. &per centrum corporis terrae P. e. ductas: sed ad praescriptum veterum, definitur Anomalia solis annua, media, &coaequata solis: quod sit arcus eclipticae, inter locum Apogaei Solis, &lineas medii &veri motus solis. Vt terrâ in P. versante anomalia solis media est ABK. quia OK. parallela ipsi PQ est linea motus medii solis. At ABM. est Anomalia coaequata; vtraque in sole, denominatur annua. Quae ratio est nominis annua? Copernicus annuam denominauitur, ad distinctionem Anomaliae secularis, qua penes ipsum variabatur Ec centricitas &Motus Apogaei. Nobis illâ varietate non est opus; Annuam tamen dicimus, pro solari, quia solis reditus annum conficit: &verò Anomaliae solis pe riodus non plus, 5. pr. minutis horariis longior est, Anno siderio. Quid cohaeret huic loco?