# Epitome astronomiae Copernicanae 719-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/719-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/719-2

Eccentri, vel coaequata ferè. Ergò secundùm doctrinam libri quinti, definienda est Anomalia terrae media per Aream GOP; An Eccentri, per arcum Orbitae GP. An. coaequata, per angulum GOP. ad O. solem, comprehensum inter lineas OG. OP. ex solis centro O. per Aphelium terrae, O. & per centrum corporis terrae P. e. ductas: sed ad praescriptum veterum, definitur Anomalia solis annua, media, & coaequata solis: quod sit arcus eclipticae, inter locum Apogaei Solis, & lineas medii & veri motus solis. Vt terrâ in P. versante anomalia solis media est ABK. quia OK. parallela ipsi PQ est linea motus medii solis. At ABM. est Anomalia coaequata; vtraque in sole, denominatur annua. Quae ratio est nominis annua? Copernicus annuam denominauitur, ad distinctionem Anomaliae secularis, qua penes ipsum variabatur Ec centricitas & Motus Apogaei. Nobis illâ varietate non est opus; Annuam tamen dicimus, pro solari, quia solis reditus annum conficit: & verò Anomaliae solis pe riodus non plus, 5. pr. minutis horariis longior est, Anno siderio. Quid cohaeret huic loco?

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
