# Epitome astronomiae Copernicanae 72

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, PARS TERTIA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/72
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/72

In locis verò montanis altissimis, interdum refractio penè nulla est, praesertim hyeme, quando aer humilis & minus vapidus; interdum est refractio insolens & penè prodigiosa: quod contingit etiam maritimis quandoque, sed per accidens, ob situm; quando scilicet magna vis vaporis ebullit ex montanis quâ iter est radiationibus in locum illum maritimum. Braheus prodit etiam Solares refractiones aliquot scrupulis majores refractionibus stellarum quod consequens est, per aliquammultos gradus altius sensibiles: ex qua re confirmari videtur, quod etiam aliunde fit verisimile, acrem matutinum accessu lucis diurnae augeri attollique, per noctem verò minui & deprimi. Quid sunt Crepuscula? Authores Latini usurpant pro luce crepera, hoc est dubiâ, cum dilucescit. Astronomis est omne id tempus, quod intercedit primam sensu notabilem aeris claritudinem & ipsum solis ortum; vel vicissim, quod est inter Solis occasum & ultimum diurnae lucis in aere vostigium. Quae est causa hujus elaritudinis absente Sole? Causae multae sunt, partim coelestes partim Elementares. Prima quidem efficiens causa, quae caeteras omnes ciet, est Sol ipse, non obstante, quod sub terra versetur, nec feriat oculos nostros, radio sive directo sive refracto. Altera causa coelestis, est aura aetheria, Soli proximè circumfusa ad amplitudinem aliquot graduum splendens ob solis viciniam alias magis alias minus quae tempus aliquod occupat oriendo, donec sol ipse tandem oriatur.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
