Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 721
Unproofread scanNot analysed yet
Virtutem motricem, quae est insita telluris visceribus, quaeque terram circa axem soluit, sic esse intensam &contemperatam, vt si sola moueret, tellurem interim dum centrum eius semel tirca solem fertur, tercenties sexagies praecise circa suum axem volutura sit, parte eâdem telluris reuersâ ad eandem lineam, quae centra solis &terrae connectit: &hanc telluri insitam virtutem respectu sui ipsius it solitariae semper agere aequabiliter At iam fortificatur haec virtus à praesentiâ Solis, aliâs aliter; estque totus &consummatus effectus huius fortificationis, in vna periodo telluris circa solem, seu in vno anno, dies 5. cum quadrante, supernumetarii. Hi verò dies seu reuolutiones telluris circa suum ixem 51. efficiuntur ab omnibus omnium orbitae tellutiae partium distantiis à sole iunctis, sic, vt minus fortificent illae distantiae, quae longiores, plus, quae breuiores: seu quod est plane idem, vt longiores temporis aequabilis existimati moras faciant illae telluris diurnae reuolutiones, quae contingunt circa Aphelium, breuiores, quae circa Perihelium. Cum autem planum segmenti eccentrici telluris, erbi causâ PGO. valeat omnes aequalium eius arcuum distantias vt demonstratum libro V. Planum vero trianguli aequatorii PCO. (quod est in telluris eccenFfff trico 180000000. vbi maximam) arguat excessum plani segmenti Eccentrici, (PGO, per PO. lineam ex sole, facti) super PGC. planum sectoris: Idem igitur planum, arguet etiam temporis aequationem hanc, de quâ nunc agimus. Nam si totius Eccentrici area 31415926536. valet 51/. reuolutiones telluris; pars eius, scilicet hoc aequatorium triangulum, valebit minuta 21. prim. 40. secun. Horaria, cùm plurimùm. Itaque reuolutiones aestiuae ab Apogaeo solis, ad longitudinem mediam, seu dies apparentes valent vltra medios aequali numero, totidem minuta plus.