# Epitome astronomiae Copernicanae 722

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/722
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/722

Et quam diu aequatio solis est subtractoria, semper additur haec aequatio ad apparens tempus, vt fiat medium; vbi verò aequatio est adiectoria; subtrahitur: ex medio verò tempore fit apparens contrariâ vtrobique ratione. Ita rationes huius aequationis sunt rationibus prioris contrariae. Quo experimento scitur adhibendam esse hanc partem aequationis? 1. Tycho Braheus obseruata sua in Luna conciliare aliter non potuit, nisi abiiceret aequationis temporis illam partem, quae est propter aequationes solis. Cùm igitur haec praesens aequatio sit illi è diametro contraria, illamque perimat; stant igitur obseruationes Brahei ab huius partibus. 2. At ne sic quidem Braheus omnia obseruata tuetur, quin potiùs optasset, vt multò majus esset id quod abiecit: & ecce haec nostra praesens aequatio superat illam amplius quàm duplo. Nolim tamen cum quoquam contendere pertinaciùs super hac tertia causa aequationis. Nam si quis obseruationes Brahei in lunâ conciliauerit propiùs, per vsitatam temporis aequationem: ei lubens ego palmam cedam euersae huius partis aequationis temporis. Discerne iam dies apparentes à mediis seu aequalibus secundum omnes tres causas aequandi temporis in vnum confusus. A Gradu 2. 24. pr.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
