Latin
FINIS LIBRI V. THEORIAE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 724
Unproofread scanNot analysed yet
At si comparetur ecliptica ista sid est Orbita telluris sub fixis) secum ipsa, secundum diuersa saecula deprehendit sanè Braheus ex mutatis fixarum latitudinibus eclipticam hodiernam concessisse ad latera eclipticae pristinae: vt sic etiam in hoc negocio Inclinationis &translationis nodorum sit integra Analogia motuum telluris ad motus caeterorum Planetarum. Haec tamen consideratio nec ad collectiones motuum solis, nec ad enucleandas apparentias planetarum caeterorum hoc loco necessaria est: quare differatur in librum VII. Nullane inaequalitas apparet inesse motibus Solis occasione distantiae centri telluris ab eius superficie? Existit hinc aliquod sanè perexigua varietas, parallaxis diurna dicta; sed cùm ea nullius planè sit momenti, respectu motuum solis ipsius; nec ob aliam ferè rem exquiratur, nisi propter ellipses luminarium, differenda igitur est deorsum in Theoriam Lunae, &Doctrinam eclipsium. Quid rerum extra metas Astronomiae se proferentium, pertinet ad doctrinam de motu Solis? Doctrina de Annis &Mensibus solaribus politicis. Quid est tempus politicum: Quod integrorum dierum numero constituitur