# Epitome astronomiae Copernicanae 725

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, FINIS LIBRI V. THEORIAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/725
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/725

Nam & illi, & Persae veteres obeuabant diem intercalarem, quarto quoque anno pet vnum diem descendente Ortu Caniculae; vnde aud Persas nata fuit periodus annorum 120. intra quos oc initium anni siderii descendit per omnia triginta mius mensis Nomina, quae illi diebus à suis Heroibus imposuerant. Itaque tunc intercalabatur vnus mensis. 3. Gregorianus, quadringentis annis in vnam periodum computatis, in qua caeteri quaternarii sunt dielum 366. soli centenarii tres priores, sunt simplices, dierum 365. Vide lib. III. fol. 274. & infra de ciuilibus unaribus: nec non etiam libro VII. Num etiam inaequalitas motus solis obseruata fuit in mensibus politicis? In Aegyptio, inque diluuiano non obseruatur computabantur enim 30. dies in mensem toto anno, vltimi rerò & supernumerarii 5. dicebantur Epagomenae, Ap pendix, & pro nullo habebantur; transigebantur enim per comessationes. In Iuliano obscura inaequalitatis solaris obseruatio in hoc cernitur, quòd sex mensibus initio facto à Martio, (vt in quorum medio sol tardissimus incederet) tributi sunt dies 184. reliquis tantum 181. In anno Dionysii Mathematici menses à signis coeli denominati sunt: de numero tamen dierum cuiusque non constat planè.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
