# Epitome astronomiae Copernicanae 727

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, LIBRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/727
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/727

Quia eandem orbitam telluris, tres ex aequo suis orbitis cingunt, quippe superiores: duo verò ex aquo intra hanc orbitam telluris inclusos cursus habent, quippe inferiores. 2. Quia planetae motibus realibus, in orbitis ectentricis, sunt inuicem similimi, vt dictum est: visus verò fallaciae, quae in eorum vno quolibet contingunt, ex vno quidem solo orbe magno omnibus communi, oriuntur; at hoc duobus modis vno omniFffr 4 omnibus tribus superioribus, altero duobus inferioribus communi. 3. Est & causa mechanica, theoriis (quae instrumenta sunt ocularium demonstrationum) propria.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
