Latin
PARS TERTIA
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 73
Unproofread scanNot analysed yet
Tertia causa sunt fumi &exhalationes siccae, calore Solis per diem, aut radiationibus siderum harmonicis excitae, &super aeris superficiem provectae calore &tenuitate sua: quae cum sint nobis altiores, citius a sole &a splendente illo solis amictu illuminantur quàm loca profunda, sicque super Horizontem nostrum elevatae velut accensae lampades, lucem à sole acceptam, nobis impertiuntur. Quarta causa est aer ipse, modus causae geminus. Nam aet vel clarescit directis solis radijs, ut jam de fumis dictum, eosque revibrat, quippe cum sit densior aethere, ut supra dictum. Vel praestat aer radijs solis viNam radij solis, cem speculi cavi, eosque repercutit. cum primùm ingrediuntur sphaeram aeris, refringuntur initiò; deinde sic refracti pergunt per aeris profundum, priores impingunt in terram, quae est anobis versus solem, posteriores praetervehuntur, tendentes versus nostrum locum; &occurrunt rursum cavae aeris superficiei; quae etsi foras emittit secundò refractos, tamen &repercutit tenuem eorum partem introrsum, cum sit laevis &specularis. Quos igitur repercurit introrsum, ij rursum aequalem spnaerae aeris arcum abscissuri impingunt secundò in superficiem aeris ulteriorem, &sic successirè; donec adeò debilitentur tot attenuationibus, illuminare aerem sensibiliter. ut non amplius ra Vt hic FO! refringitur in O &fit OK. occurroautem superficiej in K. repercutitur tenuiter in I. rursumque in Hadhuc tenuius, quia pars ipsius OK, exit per K, pars Ipsius KI. exit per I. Radius vero GM, refractus in M. fit ML, &impingit in Terram in L. Posito ergo loco in superficte Telluris B.