# Epitome astronomiae Copernicanae 734-2

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DEDIRECTIONE, STATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/734-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/734-2

DEDIRECTIONE, STATIONE, RETROGRADATIONE. Cùm igitur tales Eccentrici tantùm in oppositione & coniunctione planetarum cum sole, saluent obseruata: dic igitur, quae sunt reliquarum, ex dictis, apparentiarum irregularium causa? E Raecipua hic virtus enitescit Astronomiae opernicanae, quòd veteri Astronomiâ tacente, & tantùm admirante, ipsa loquitur, & na causas rerum explicat: cumque vetus astronomia Epicyclos multiplicet; copernicana simplicior, omnia ista saluat solo & vnico motu telluris circa solem, id Eccentricos addito; qui iam anteà ad saluandum motum apparentem solis introductus est, huius libri V. parte primâ.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
