# Epitome astronomiae Copernicanae 734

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DE MOTIBVS ECCENTRICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/734
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/734

Nam si Epicyclus incederet altissimo loco eccentrici: tunc totus Eccentricus secundum omnes partes reddebatur ab Aequante reuerâ tardus; Et si planeta esset sum mo loco Epicycli: Epicyclus totus reuerâ reddebatur velox, secundum omnes partes: sicut nobis, ipsum centrum planetarum corporis alti tardius efficitur, humilis velocius, ex causis physicis, & ratione staterae; quale nihil ex veteri Astronomia potuit erui, quod causam huius apparentiae polliceretur. II.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
