# Epitome astronomiae Copernicanae 735

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DEDIRECTIONE, STATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/735
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/735

Et ob hunc vsum amplissimum, orbita telluris circa solem summo iure dicta est orbis manus, parte primâ huius libri VI. Raggrediamur demenstrationem, dic initio, quid sit linea motus visi seu apparentis planetae, & qui locus eius visus? Technicè loquendo & vocibus ad theorias maauarias accommodatis, in quibus non potest exprimi roportio orbis planetarii ad orbem fixarum immeno similem, linea haec definitur, quod sit recta educta a centro solis vsque sub fixas, aequidistans rectae ex centro telluris per corpus planetae eductae. At secunlùm rei ipsius conditionem (quia Orbis Magnus, collitus ad fixas, est insensibilis) est recta ipsa ex centro telluris per corporis planetae centrum, vsque sub fixas educta: quae vbi in fixas incidit, ibi signat visum sideris locum. In schemate praemisso, sit sol, centrum fixarum, in S circa quem sit Orbis magnus BT. & Terra in eo; & sit circa hunc Orbita alicuius ex superioribus AQR. Sit locus Terrae T. Planetae R. Connexis igitur T.R signis, per rectam TR. conlinuatam, vsque sub fixas N. eique ductâ parallelâ ex S. sole, quae sit SL. erit quidem haec SL. in Theoriis manuariis, linea apparentis motus Planeta in R. siti: at in rei veritate. psa TRN. erit linea visiua planetae R. Et quia TS. Interuallum Solis & Terrae, non est sensibile, collatum ad SL. vel TN. distantiam fixarum: ideò tam TRN. quàm SL. continuata, cadunt in locum sphaerae fixarum ad sensum eundem: nam distantia punctorum NL. in quae incidunt hae parallelae. non est in terra sensibilis, sed habetur pro vno puncto.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
