Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 736
Unproofread scanNot analysed yet
Quo indicio scimus in Hypothesibus Copernici, planetam aliquem esse Directum, Stationarium, vel retrogradum? Planeta, superiorum &tellure tardiorum vnus. tunc videtur esse directus; quando proximorum dierum lineae visiuae seu lineae apparentis motus planetae sese mutuò secant intra terram &planetam, vel in cen tro terrae, vel retro terram, in plagam à planetâ diuersam: tunc verò videtur stationarius, quando lineae duae dictae sunt parallelae; tunc denique retrogradus, quando sectio cadit vltra planetam. De inferioribus auo loco agetur: habent enim plerasque rationes contrarias. In apposito schemate, sit E. sol ABC. Orbis magnus seu Orbita telluris, diuisa in arcus diurnos, OPK. Orbita vnius è superioribus, terrae orbitam includens, diuisa in arcus planeta diurnos, plures numero, quàm terrae orbita, etiamque minores secundum doctrinam libri IV, fol. 521. Et sint simul lrra in A. &planeta in O. indeque numeratis diurnis numero vtrinque aequali, sit denique simul &terra in G. &llaneta in K. Et connectantur diuisiones diurnorum huius, um respondentibus diuisionibus illius. Fiet igitur apud liuam primam visiuam AO. &vicinam suam, vt secent se natuo in F. puncto intermedio inter A. terram &O. planeimisic etiam terrâ in C.