# Epitome astronomiae Copernicanae 736

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae, DEDIRECTIONE, STATIONE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/736
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/kepler/epitome-astronomiae-copernicanae/736

Quo indicio scimus in Hypothesibus Copernici, planetam aliquem esse Directum, Stationarium, vel retrogradum? Planeta, superiorum & tellure tardiorum vnus. tunc videtur esse directus; quando proximorum dierum lineae visiuae seu lineae apparentis motus planetae sese mutuò secant intra terram & planetam, vel in cen tro terrae, vel retro terram, in plagam à planetâ diuersam: tunc verò videtur stationarius, quando lineae duae dictae sunt parallelae; tunc denique retrogradus, quando sectio cadit vltra planetam. De inferioribus auo loco agetur: habent enim plerasque rationes contrarias. In apposito schemate, sit E. sol ABC. Orbis magnus seu Orbita telluris, diuisa in arcus diurnos, OPK. Orbita vnius è superioribus, terrae orbitam includens, diuisa in arcus planeta diurnos, plures numero, quàm terrae orbita, etiamque minores secundum doctrinam libri IV, fol. 521. Et sint simul lrra in A. & planeta in O. indeque numeratis diurnis numero vtrinque aequali, sit denique simul & terra in G. & llaneta in K. Et connectantur diuisiones diurnorum huius, um respondentibus diuisionibus illius. Fiet igitur apud liuam primam visiuam AO. & vicinam suam, vt secent se natuo in F. puncto intermedio inter A. terram & O. planeimisic etiam terrâ in C.

---

Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
