Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 738
Unproofread scanNot analysed yet
Quae etsi sunt accommodata rebus popularibus, verbi causa, nauibus in mari, currentibus; (vbi Ila quaevni vnâ eunti stare videntur, propterea sic videntur, quia comparari possunt ad celeriores &tardiores vnâ euntes, quarum illae videntur praecurrere, istae retrò moueri) non malè tamen accommodari possunt etiam ad retrogradationes. in astronomiâ. Nam hic etiam terra cum planetis superioribus, currit eandem viam; cumque dispares huic &illis sint dati reditus, &Orbitae cuiusque in seipsas redeant, fit vt terra cum planetâ nunc ex eâdem plagâ currat, nunc ex oppositâ. Cùm igitur ex eadem plaga currunt, vt terra in G. planeta in K. Sol E est vtrique in plaga eadem, &sic terraG. media inter E. solem &Kplanetam; hoc est, planeta K. opponitur soli E. nobis sciliut in G versantibus. Hic igitur oculus in G. celerior est planetâ in K. non tam ideò, quia diurni telluris in G. maiores sunt, diurnis planetae in K. quàm quia hi diurni G. &K.