Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 740
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo sequitur, vt in aliqua dierum, quibus sectio F. est inter A. terram &O planetam, Sol E. &planeta O. ex A. terra videantur sub eodem loco fixarum coniuncti, per visoriam AEO. productam in fixus. Ex eo, quia semper sectio appropinquat terrae, remotissima enim est ab A propior ipsi B. magisque ipsi C. probatum verò est, visorias tandem fieri parallelas, necesse est, sectionem intermedio loco incidere tandem in ipsam terram, indeque post terram excurrere in infinitum, id est, sectionem tandem nullam fieri; vt terra in D. planeta in T. veniente.