Latin
DEDIRECTIONE, STATIONE
Kepler, Epitome astronomiae Copernicanae 742
Unproofread scanNot analysed yet
loco centri, vna prioris diei, altera praesentis: exeunt vero in partes orbitae planeta ordine signorum sequentes, prior in locum ipsi Q propiorem, posterior in locum I. quia verus planetae motus est à Q versus I. Ergo &hae visoriae succedunt in signorum consequenriam. Sic cum sectio sit post terram H. versus D. terra igitur &planeta sunt ex eadem plaga, respectu sectionis, &in iisdem secantium partibus, quae tenent rursum ordinem punctorum tam orbitae OIT. quàm orbitae HD. Adhuc igitur visoria succedunt in signorum consequentiam At vero cum sectio est vltra planetam soli oppositum, versus R. vel K. tunc rursum quidem eandem, sectionis respectu, plagam, easdemque sectarum partes TD. KG. obtinent terra in D. G. &planeta in TK. At quia sectio est in plagam planetae, soli oppositi; opponuntur igitur, hinc E. Sol, inde sectio, versus R. vel N. interponuntur vero itinera corporum DG. &IK. Sunt vero directa respectu solis E. quia cirea solem flectuntur; Sunt igitur retrograda respectu sectionum supra R. N Igitur visiuarum DT. GK. partes illa, quae sunt supra sectiones, erunt &ipsae dispositae contra signorum ordinem: quare necesse est planetam soli oppositum videri retrogradum Hanc inaequalitatem stationum &retrogradationum absurdissimam, vetus astronomia planetis ipsis singulis seorsim tribuit, eorumque veris motibus, vt subiectis in esse statuit. Quid appellas puncta stationum? Puncta vel singula eclipticę, sub quibus planeta per aliquod tempus haerere videtur immobilis; vel bina orbitae planetae, aut etiam orbitae telluris, arcus illos terminantia, per quos dum incedunt, planetam &tellus, apparens statio durat. Quor Quot numerantur cuiusque planetae stationes? Duae, vna ante oppositionem cum sole, quae gngusμὸς, Statio prima dicitur; altera post oppositionem, secunda denominata. Qua redesignantur puncta stationum sub ecliptica? Duabus lineis, duorum proximorum dierum visius, inter se parallelis, vsque sub fixas eductis. Quomodo possunt fieri parallelae, si diurni arcus Eccentricorum, planetae &telluris, sunt inaequales?